- PHYLLINAE Agones
- PHYLLINAE AgonesGraece φυλλί αι ἀγῶνες, apud Pollucem, ubi male nonnulli legunt, φυλλίται, dicti sunt, teste Hesychiô, Agones sacri, εν οἷς μὴ ἐτίθετο ἀργύριον, ἀλλὰ ςτέφανοι μόνοι, in quibus non argentum, sed serta solum proponebantur, Φυλλίνης, nempe a Φύλλον folium, ut μυῤ῾ρίνης, a μύρον, unguentum. Vide Salmas. ad Solin. p. 711. ut et supra, voce Folium, item ubi de Certaminibus, Ludisque Gymnicis. Iis oppositi agones ἀργυρίται seu δωρίται, de quibus itidem hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.